The Hymns and Carols of Christmas

Laus virginis nati sonat cum jubilo

Source: Guido Maria Dreves and Clemens Blume, eds., Analecta Hymnica Medii Aevi, Vol. 45b. Cantiones et Motetten des Mittelalters (Leipzig: O. R. Reisland, 1904), pp. 145-7, #179. Laus Virginis.
 

1a. Laus virginis

Nati sonat cum iubilo,

Fraus criminis

Absit culpae

fugato nubilo.

1b. Parens carens

Originis contagio,

Totis votis

Te carminis

laudat praeconio

2a. Coelus nostri collegii,

Laetus festo

natalis regii.

2b. Cedit luctus tristitiae,

Redit per te

fructus iustitiae.

3a. Praedestinata nosceris

In salutem credentium,

3b. Sancla priusquam nasceris

In lucem orta gentium.

4a. A prophetis praecognita

Signorum aenigmatibus,

4b. Quae decretis es praedita

Donorum charismatibus.

5a. David semen, stirps regia,

Virga Iesse florigera,

5b. Virgo, proles egregia

Servans pudoris foedera.

6a. Tu stella,

Quae bella

Procellarum destituis,

6b. Maria,

Spem pia

Gratiarum restituis.

7a. Porta clausa nec pervia,

Orta nobis

qua lux est praevia;

7b. Portus maris periculis,

Hortus clausus

Dei signaculis.

8a. Signo fons indeficiens

Signatus sancti spiritus,

8b. Redundari sufficiens

Mundo fluenta caelitus.

9a. Audi nos,

Dos,

Honoris et flos,

Inter florum

et rosarum milia

Tu primatum

solus possides.

9b. Vitae pax,

Fax

Amoris verax,

Quae caelorum

regem, nati filia,

Nobis placas,

cui nunc assides.

10a. Tu es virtutis

Nos trahens exemplum,

In odorem

post te currimus.

10b. In spe salutis

Ad te, pacis templum,

Trementes ab

hoste fugimus.

11a. Cuius dira nequitia,

Fallax et infidelis,

Seduxit nos ad vitia

Deceptionum telis,

11b. Ut tandem ad supplicia

Secum trahat cradelis,

Ab eius nos saevitia

Semper tueri velis.

12a. O salus hominum,

Curans nos dextera,

12b. O lumen luminum,

Illustrans aethera!

13a. Tu rubus ardens crederis,

Tu vellus Gedeonis,

13b. Tu arcas sacri foederis,

Tu thronus Salomonis.

14a. Tu caeli sanctuarium,

Tu clavis paradisi,

14b. Verbi Dei sacrarium

A patre indivisi.

15a. Excelsa super sidera,

Tibi cedit natura,

15b. Nam te virtutum opera

Praesignant in scriptura.

16a. Tu ludith fortis,

Hester mortis

In caput sententiam

Convertens Haman pravi,

16b. Tu Sunamitis.

Ioel vitis,

Sisaris potentiam

Refutans ictu clavi.

17a. O sancta domina,

Precamur miseri :

17b. Tu nostra nomina

Fac caelis inseri.

18a. Nato commenda

Et emenda

Nos consilio,

18b. In hoc dignare

Gubernare

Nos exscilio.

19a. A malis erue,

Adversa destrue,

Statum innocuae

Vitae restitue.

19b. Reatum dilue,

Salutem tribue,

Stola perpetuae

Pacis nos indue.

20a. Te collaudantes aspice

Nos, decus angelorum,

20b. Quae dignitatis apice

Tenes arcem caelorum.

21a. Eia, solari facie

Splendens caeli regina,

21b. Caelestis aula gratiae,

Serra nos a ruina.

22a. Tu vas virtutum,

Nobis tutum

Esto scutum

Muniens

Ab ira Dei magni:

22b. Tu forma legis,

Mater regis,

Ductrix gregis,

Uniens

Morte redemtos agni.

23a. Te cordis studio

Exorat animus,

23b. Vocis tripudio

Melos hoc canimus,

24a. Ut nos conducas

Et adducas

Regi Domino,

24b. Qui regnat tecum

Et tu secum

Sine termino.

25a. Qui se dedit in pretium

Nostrae redemptionis,

25 b. Det quoque per te praemium

Remunerationis,

26a. Ut congaudentes

Et plaudentes

Iugiter

Nos unitati trinae

26b. Laudes pangamus

Et canamus

Dulciter

Regnanti sine fine.

27a. Sit finis huius carminis

Et cantio finita,

27b. Quae dicitur Laus virginis.

Christo laus infinita.


Dreves notes:

Cantiones Piae 1582 fol. D 1a. (Klemming II, 33 ff. als “Hymnus".) — Das Lied ist augenscheinlich wieder ein auf Christus ungeschickt genug umgekehrtes Marienlied. Denn wie kann ein vernünftiger Mensch von Christus sagen: Porta clausa nec pervia! Cfr. 6a, 1. — 1 b, 1 Natus carens, den Reim zerstörend: vgl. 1 b, 3. — 3a, 1 Praedestinatus.— 3b, 1 Sanctus.— 3b, 2 ortus. — 4a, 1 praecognitus. — 4b, 1 Qui; praeditus. — 6 b, 1 Sophia. — 7a, 2 Hora nobis. — 10 b, 5 regem tuum patrem (patrem reimt mit filia!). — 11 a, 1 virtutum. — 17 a, 1 O nate Mariae, gegen den Reim. — 18a, 1 Patri commenda. — 20 b, 1 Qui dignitatis. — Nach Str. 20 folgen zwei Strophen, die wohl aus einem andern Liede entnommen sind, da sie mit dem Gedankengange dieses Weihnachtsliedes gar keinen Zusammenhang haben:

 

O dulcis Iesus,
Spinis laesus,
Flagris caesus
Asperis,
Velis placatus fore,

Inferni portas urgens
Inde tuos duxisti

Qui lux de lute
Victo duce
Pendens cruce
Sceleris
Indutus es splendore.

Post triduum resurgens
Mundi victor fuisti.

21 a, 2 nate regina. — 22b, 2 Fili regis.— 22b, 3 Sis dux gregis.— 24a, 3 Patri Domino. — 25 a, 1 Qui te dedisti pretium. — 25 b, 1 Da quoque in te.

Editor's Note:

"Klemming II" refers to Gustaf Edvard Klemming, ed., Pić Cantiones. S. Trinitatas; Jesus Christus; S. Spiritus; S. Maria. Holmić. 1886.

Theodoric Petri, ed., Pić Cantiones Ecclesiasticae et Scholasticae Veterum Episcoporum. (Gyphisuualdić: Augustinum Ferberum, 1582)

Sheet Music and Notes from Rev. George R. Woodward, ed., Pić Cantiones. A Collection of Church & School Song, chiefly Ancient Swedish, originally Published in A. D. 1582 by Theodoric Petri of Nyland. (London: Printed at the Chiswick Press for the Plainsong & Medieval Music Society, 1910), Carol #67, pp. 150-161, Notes p. 259.

pc-150.jpg (60913 bytes) pc-151.jpg (52435 bytes) pc-152.jpg (50038 bytes) pc-153.jpg (55908 bytes) pc-154.jpg (54151 bytes) pc-155.jpg (55802 bytes)

pc-156.jpg (48392 bytes) pc-157.jpg (52680 bytes) pc-158.jpg (49805 bytes) pc-159.jpg (50641 bytes) pc-160.jpg (48128 bytes) pc-161.jpg (56536 bytes)

Notes

pc-259.jpg (89751 bytes)

See: The Christmas Songs in Woodward's Pić Cantiones (1910)

See generally: Theodoric Petri, ed., Pić Cantiones Ecclesiasticae et Scholasticae Veterum Episcoporum. (Gyphisuualdić: Augustinum Ferberum, 1582)

Some sources of Latin hymns found in Piae Cantiones:

Print Page Return Home Page Close Window