The Hymns and Carols of Christmas

Deus tuorum militum

Common of One Martyr Out of Eastertide

Breviarum Romanum (Roman Breviary), 1685

IN FESTO S STEPHANI, Protomartyris
"Hymnus, Antiphonae, Psalmi, & Versiculi Nocturnorum dicuntur de Communi vnius Martyris. infra. xxj."

AD LAUDES
Hymnus. Invicte martyr, unicum
Hymnus. Deus tuorum militum

Genre: Sacred, Office hymn for the Common of Martyrs

Source: ChoralWiki, Deus Tuorum Militum

Deus, tuorum militum
sors et corona, præmium,
laudes canentes martyris
absolve nexu criminis.

Hic (Hæc) nempe mundi gaudia
et blandimenta noxia
caduca rite deputans,
pervenit ad cælestia.

Pœnas cucurrit fortiter
et sustulit viriliter;
pro te refundens sanguinem,
æterna dona possidet.

Ob hoc precatu supplici
te poscimus, piissime;
in hoc triumpho martyris
dimitte noxam servulis.

Ut consequamur muneris
ipsius et consortia,
lætemur ac perenniter
iuncti polorum sedibus.

Laus et perennis gloria
tibi, Pater, cum Filio,
Sancto simul Paraclito
in sæculorum sæcula.

Note:

Also found in Rev. Matthew Britt, O.S.B., Hymns from the Breviary and Missal (London: Burns Oates & Washbourne Ltd., 1922), #155, pp. 326-327. Rev. Britt includes this hymn in the section "Common of One Martyr Out of Eastertide."

Print Page Return Home Page Close Window

If you would like to help support Hymns and Carols of Christmas, please click on the button below and make a donation.