The Hymns and Carols of Christmas

Angelum misit suum Deus omnipotens

Source: Thomas Wright, Songs and Carols Now First Printed, From a Manuscript of the Fifteenth Century (London: The Percy Society, 1847), Song #1, printed verbatim from a manuscript probably owned by a professional musician, and apparently written in the latter half of the fifteenth century, circa 1471-1485.

Nowell, nowell, nowell, nowell,
Myssus est ad virginem angelus Gabriell.

Angelum misit suum Deus omnipotens,
Ut unicum per filium ejus salvetur gens.
Virgo, ave, clamat ille, O Maria clemens,
Concipies et paries, virgo semper manens.

Virgo clam tremissit, nam mira valde audit,
Eam cui est  ille missus comfortavit.
Altissimi Patris tui virtus obumbravit,
Cui per flamen sacrum gramen in te seminavit.

Virgo clemens semper tremens ad verba angeli,
Cui flamen consolamen dat responsum illi,
Miti voce dicens, Ecce ancilla Domini,
Et secundum tuum verbum ita fiat mihi.

Virgo Deum genuit verbum, quem alit cum cura,
Mirus pater, mira mater, mira genitura;
Parit virgo solo verbo contra carnis jura,
Perseverante post et ante virgine pura.

Omnia jam sunt nova per ipsam virginem;
Humanitas et deitas per humilitatem:
In virgine sunt conjuncte sacraque per aurem,
Jam concepit et peperit Deum et hominem.

Nobis natus, nobis datus, quem virgo lactavit,
Atque grege sic sub lege cuntaque creavit,
Miti corde nos a sorde moriendo lavavit:
Miserere plebi tue, Jhesu fili Davit.

Virgo pia, O Maria, pura ut lilia,
Sponsa Dei, soror ei, mater et filia,
Tu hunc ores viatores ut fugant vilia,
Et non trahent hue quo gaudent sanctorum milia.

O pater qui genuisti hunc ab initio,
Et dedisti gentes sibi pregandes pretio,
Hic cum venit quos redemit sanguinis precio
Judicare, fac vivere nos a supplico.

Print Page Return Home Page Close Window

If you would like to help support Hymns and Carols of Christmas, please click on the button below and make a donation.