The Hymns and Carols of Christmas

Vox clara ecce íntonat

For Laudes in the Sundays in Advent

Author:

Source: Liturgia Horarum (The Liturgy of the Hours)

1 Vox clara ecce íntonat,
obscúra quæque íncrepat:
procul fugéntur sómnia;
ab æthre Christus prómicat.

2 Mens iam resúrgat tórpida
quæ sorde exstat sáucia;
sidus refúlget iam novum,
ut tollat omne nóxium.

3 E sursum Agnus míttitur
laxáre gratis débitum;
omnes pro indulgéntia
vocem demus cum lácrimis,

4 Secúndo ut cum fúlserit
mundúmque horror cinxerit,
non pro reátu púniat,
sed nos pius tunc prótegat.

5 Summo Parénti glória
Natóque sit victória,
et Flámini laus débita
per sæculorum sæcula. Amen.

Print Page Return Home Page Close Window