Crudelis Herodes, Deum

Crudelis Herodes, Deum,
Regem venire quid times?
Non eripit mortalia,
Qui regna dat caelestia.

Ibant Magi, quam viderant,
Stellam sequentes praeviam;
Lumen requirunt lumine:
Deum fatentur munere.

Lavacra puri gurgitis
Caelestis Agnus attigit:
Peccata, quae non detulit,
Nos abluendo sustulit.

Novum genus potentiae:
Aquae rubescunt hydriae,
Vinumque jussa fundere,
Mutavit unda originem.

Jesu, tibi sit gloria,
Qui apparuisti gentibus,
Cum Patre, et almo Spiritu,
In sempiterna saecula.

the "ae" is the single Latin character in all cases.
American Ecclesiastical Review
Volume 3
Catholic University of America
Fr. Pustet & Co., 1890
Sedulius and His Abecedary
p. 443