The Hymns and Carols of Christmas

Antiphones Majores

For Advent

Words: Veni, Veni, Emanuel (the "O" Antiphons),
Authorship Unknown, 8th Century Latin;
Published: Psalteriolum Cantionum Catholicarum, Köln, 1710.

Music: "Veni Emmanuel," 15th Century French Plain Song melody,
Arranged and harmonized by Thomas Helmore in
Hymnal Noted, Part II (London: 1856)
.
Based on a 15th Century French Processional
(Some sources give a Gregorian, 8th Century origin.)
MIDI / Noteworthy Composer / PDF / XML
Melody Only: MIDI / Noteworthy Composer / PDF / XML

See: Notes on the Great O Antiphons and Veni, Veni, Emmanuel

Source: Breviarium Parisiense. Pars Hyemalis (Parisiis: Usuum Parisiensium, 1745), pp. 201-202.

Incipientur decima-quinta die Decembris vexpere; & unaquaeque diciturter, 1. ante Magnificat. 2. ante Gloria Patri, 3. post Sicut erat.

Si Vesperae siant de Festo, tunc pro Commemoratione Adventus, dicitur Ant. O. occurrens, hoc modo: ant. integre dicitur: Tum Gloria Patri. sine Sicut erat. Iterum Ant: Deinde Sicut erat. Tertio denique dicitur Ant. cum. v/. Adjutor. si sit Feria, vel cum v/. proprio, si sit Sabbatum aut Dominica, & Oratione conveniente.

DIE XV. DECEMBRIS.

Antiph. 2. D

O Sapientia, quae ex ore Altissimi prodiisti, attigens a fine usque ad finem, fortier, suaviterque disponens omnia; veni ad docendum nos viam prudentiae. Eccli. 24. Sap. 8. Is. 40.

DIE XVI. 2. D.

O Adonai, & dux domus Israel, qui Moysi in igne flammae rubi apparuisti, & ei in Sina legem dedisti 3 veni ad redimendum nos in brachio extento. Judith. 16, 1. Paral. 27. Act. 7. Exod. 6.

DIE XVII. 2. D.

O Radix Jesse, qui stas in signum populoru, super quem continebunt reges os suum, quem Gentes deprecabuntur; veni ad redimendum nos, jam noli tardare. Is. 11. & 52. Ps. 25 & 39.

DIE XVIII. 2. D.

O Clavis David, & sceptrum domus Israel: qui aperis, & nemo claudit: claudis, & nemo aperit; veni, & educ vinctum de domo carceris, sedentem in tenebris & umbra mortis. Is. 22 Jerem. 51. & 52. Ps. 106.

DIE XIX. 2. D.

O Oriens, splendor lucis aeternae, & sol justitiae; veni, & illumina sedentes in tenebris & umbra mortis. Zach. 3. Sap. 7. Mal. 4. Ps. 12. & 106.

DIE XX. 2. D.

O Sancte Sanctorum, speculum sine macula Dei majestatis, & imago bonitatis illius; veni ut deleatur iniquitas, & adducatur jestitia sempiterna. Dan. 9. Sap 7.

DIE XXI. 2.D.

O Rex Gentium, Deus Israel, & Salvator, lapisque angularis, qui facis utraque unum; veni, & salva hominem quem de limo formasti. Jerem. 10. Is. 45. 28. & 35. Ephes. 2. Gen. 2

DIE XXII. 2. D.

O Emmanuel, rex & legifer noster, expectatio Gentium, & desideratus earum; veni ad salvandum nos, Domine Deus noster. Is. 8 & 33. Genes. 49. Agg. 2. Zachar. 9.

DIE XXIII. 2. D.

O Pastor Israel, & dominator in domo David, cujus egressus ab initio, a diebus aeternitatis; veniut pascas populum tuum in fortitudine, & regnes in justitia & judicio. Mich. 5. Ezech. 34. Is. 32.

Ex quo harum Antiphonarum solemnitas inchoata est, felicet nocte 16. Decembris, dicitur Invitatorium, Dominus prope est, * Venite, adoremus. Philipp. 4.

Eadem die decima-sexta Decembris, mane incipiuntur Antiphonae Laudum ferialium propriae (quae etiam dicuntur ad Hosras, quarta praetermisa) inchoando ab his Antiphonis quae assignantur Feriae, 16 die occurrenti, sive fuerit Feria tertia, aut alia, sive Sabbatum. Si vero fuerit Dominica, inchoantur postridie. Quae autem occurrunt die qua fit Officium de S. Thoma, Dicuntur in praevigilia Natalis Domini, seilicet 23. die Decembris.

Ad Vesperas autem in his Feriis dicuntur Antiphonae de Psalterio; sed non dicuntur Preces.

Print Page Return Home Page Close Window

If you would like to help support Hymns and Carols of Christmas, please click on the button below and make a donation.


Related Hymns and Carols