The Hymns and Carols of Christmas

Verbum quod ante secula

For the Sunday After the Circumcision
Sabatis Ante Dominicas a Circumcisione ad Praesentationem Domini

Words: Paris Breviary, 1736
Translation: The Word, With God The Father One

Source: Breviarium Parisiense. Pars Hiemalis. (Parisiis: Sumptibus suis ediderunt Bibliopolae Usuum Parisiensium, 1736), p. 274.

Verbum quod ante secula 
Sinu paterno nasceris, 
Recens homo sub tempore 
E virginis prodis sinu.

Fatale rumpis vinculum,
Quo nos Adamus nexuit:
Reddes quod ille perdidit:
Specilla tecum nascitur.

Jam dura discis perpeti 
QuŠ ferre par sontes fuit: 
Orbis saluti, fletibus 
PrŠludis in cunis puer.

Fis pauper, indigentia 
Nos et tua ditescimus
Luges, tuis et lacrymis 
Totum lavas mundi scelus.

Pannis opertus vilibus 
Lates, recumbens in specu: 
Homo superbis! et Deum 
Panni, specus non dedecent?

A Patre missus, perditi 
Qui factus es mundi salus, 
Jesu, perire non sinas, 
Tot quos emis laboribus.

Qui natus es de Virgine, 
Jesu, tibi sit gloria, 
Cum Patre, cumque Spiritu, 
In sempiterna secula.

Amen.

Sheet Music from J. H. Hopkins, ed., Great Hymns of the Church Compiled by the Late Right Reverend John Freeman Young (New York: James Pott & Company, 1887), #76, p. 121.

Also found in

Print Page Return Home Page Close Window

If you would like to help support Hymns and Carols of Christmas, please click on the button below and make a donation.


Related Hymns and Carols