The Hymns and Carols of Christmas

Sit qui rite canat te modo virginem.

St. John The Evangelist's Day: At the Vespers.

From the Paris Breviary, 1736

English Translation: Oh, For a Saint Like Thee

Source: Breviarium dioecesis Lausannensis (Friburgi Helvetiorum, 1787), pp. 277-278.

Sit qui rite canat te modo Virginem.
Te scriptis celebrem dicat Apostolum,
Jungat veridicis te quoque vatibus,
    Christi te cano Martyrem.
    Diri testis eras funeris, & comes,
Votis cum Domino fixus eras cruci;
Hoc tantum licuit tunc tibi, mutuis
    Respondere doloribus.
Pendens funerea Christus ab arbore
Te, matri misera: jam sine filio ,
Natum substituit. Credere Virginem
    Quam par est tibi Virgini!
    Tali deposito quid pretiosius?
Mater vera Dei jam tua dicitur;
Natus jure pari dicere, mortui
    Jacturam reparas Dei.
    Christus vocis egens , te morientibus,
Quà fas est, oculis discipulum docet;
Ex illa cathedra quam cruor imbuit,
    Terris prædicat omnibus.
    Christi fide cornes, passibus æmulis,
Quo te duxit amor, te liceat sequi;
Ingens ille mihi sit favor, & pati
    Cum Christo simul, & mori.
    Sit laus suma Patri, summaque Filio,
Sit par sancte tibi gloria, Spiritus:
Hæc est certa fides, fontibus e tuis
    Quam divinitus hausimus. Amen.

Print Page Return Home Page Close Window

If you would like to help support Hymns and Carols of Christmas, please click on the button below and make a donation.


Related Hymns and Carols