The Hymns and Carols of Christmas

Sancte dei pretiose

De S. Stephano.

For the Feast of St. Stephan, First Martyr
Whose feast day is December 26
See:
Hymns to St Stephen

Compare: Sancte Dei pretiose - Daniel
and Sancte Dei, pretiose - York Hymnal, with notes and translations with music

Words: Anonymous

Music: Not Stated

Source: Franc Jos. Mone, ed., Hymni Latini medii aevi, Tomus Tertius (Vol. 3) (Friburgi risgoviae: Sumptibus Herder, 1855), #1158, "Natali s. Stephani, ad nocturnas," pp. 508-509, with Latin notes.

Sancte dei pretiose protomarlyr Stephane,
qui virtute caritatis circumfultus undique

Dominum pro inimico exorasti populo:
funde preces pro devoto tibi nunc collegio,

Ut tuo propitiatus interventu dominus 5
nos purgatos a peccatis jungat coeli civibus.

(Gloria et honor deo usquequo altissimo
una patri filioque inclito paraclito.)
[cui laus est et potestas per teterna ssecula.].

Note: On p. 509, the following five verses were added:

Tu coelestis primitivus signifer militiae,
veritatis assertivus testis primus gratiae,
fundamento lapis vivus, basis patientiae.

Saxo caesus, non mucrone, per saxorum cuspides
corpus membri passione circumcidi praevides,
ad decorem sunt coronae rubricati lapides.

Tu coelorum primus stratam consternis lapideam,
tu per Christum hebetatam primus transis rhomphaeam,
primum granum trituratum, ditans Christi aream.

Tibi primum reseratae coeli patent januae,
Jesum vides potestate, cui pugnas strenue
stans, cum patris majestate tecum est assidue.

Praestans genti persequenti preces pro lapidibus,
ne rependas te petenti lapides pro precibus,
sed indulge piae menti plus quam audet vocibus.

Note: Following an additional Latin note there were these two verses:

Ubi chorus beatorum laetatur spirituum,
ubi animae justorum claro gaudent lumine,
cernentes cum jubilo regem in decore suo.

Gloria et honor deo, qui te flore roseo
coronavit et locavit in throno sidereo,
salvet reos solvens eos a mortis aculeo.

If you would like to help support Hymns and Carols of Christmas, please click on the button below and make a donation.


Related Hymns and Carols