The Hymns and Carols of Christmas

Nunc Angelorum gloria

For Christmas

Words and Music: Traditional Latin Carol

Nunc Angelorum gloria
hominibus
resplenduit in mundo.
Novi partus gaudia
virgo mater produxit,
at sol verus in tenebris illuxit.
Christus natus hodie ex virgine,
sine virile semine est natus rex.

Culpae sic datur hodie
remissio;
laetatur homo reus.
Lux de coeli claruit,
pace jam reparata
et genetrix permansit illibata.
Christus natus hodie ex virgine,
sine virile semine est natus rex.

Magnum est nomen Domini
Immanuel
quod est nobiscum Deus;
redemptori Domino
redempti jubilemus:
hic est dies et annus jubilaetus;
pueri concinite et psallite.
Voce pia dicite et plaudite.

Pastores palam dicite
in Bethlehem
quem genuit Maria.
Laus honor et gloria
sit Deo in excelsis,
hominibus pax bonae voluntatis.
Christus natus hodie ex virgine,
sine virile semine est natus rex.

Note:

This carol has been combined with the Latin carol Quem pastores laudavere in a very popular arrangement by Michael Praetorius (1571 1621); see: Quem Pastores laudavere - Praetorius.

Print Page Return Home Page Close Window

If you would like to help support Hymns and Carols of Christmas, please click on the button below and make a donation.


Related Hymns and Carols