The Hymns and Carols of Christmas

Humani generis

For the Feast of the Annunciation

Words: Latin Hymn from the Paris Missal, 1738
Compare: Humani generis from Hymnal Noted

Music: Not Stated

Source: Cardinal John Henry Newman, Hymni Ecclesiae, Pars II. Prosae e Missali Parisiensi (London: Alexander Macmillan, 1865), "In Annunciatione Domini," pp. 373-375.

1. Humani generis
Cessent suspiria;
Beata miseris
Affert hic nuntia
Dies mortalibus.

2. Unius scelere
Cuncti cecidimus;
Lapsos erigere
Venit Altissimus
De coeli sedibus.

3. Delectae Virgini
Quae Deum pariat,
Angelus Domini
Salutis nuntiat
Nostrae mysterium

4. O beatissima
Prae mulieribus,
Virgo castissima,
Deum visceribus
Suscipe filium.

5. Virtute Spiritus
In sinu Virginis,
Innocens penitus
A labe criminis
Caro compingitur.

6. Per hanc infantibui
Lactescit teneris
Ille qui mentibus
Panis a superis
In coelis editur.

7. Quod sine tempore
De Patre nascitur,
Mortali corpore
Verbum induitur,
Ut salvet hominem.

8. Corpus hoc offeret
In sacrificium;
Servos ut liberet,
Totum in pretium
Effundet sanguinem.

9. Errabam devius
Exul a patria,
Semitae nescius
Ad vera gaudia
Per quam regrediar.

10. In mea Dominus
Venit exilia,
Viaeque terminus
Ipse fit, et via;
Tutus hac gradiar.

11. O Veritas latens
Sub velo corporis,
Sed oculis patens
Mundati pectoris,
Tu nos illumina.

12. Et tu pro miseris
Supplica numini,
Quae te dum asseris
Ancillam Domini,
Fis mundi domina.

Notes:

This note is from John Julian, ed., The Dictionary of Hymnology (1892, 1907):

    Humani generis cessent suspiria. Annunciation. Appeared in the revised Paris Missal, 1738, for the "Feast of the Annunciation, and the Incarnation of Our Lord" (March 25). The Latin text is reproduced in Cardinal Newmans Hymni Ecclesiae, 1838 and 1865, in 12 stanzas of 5 lines. Translation by Dr. Neale in the Hymnal Noted, 1854, as "The Sighs and The Sorrowsand repeated in the Hymnary, altered to, Now The Sighs and The Sorrows." [W. A. S.]

Print Page Return Home Page Close Window

If you would like to help support Hymns and Carols of Christmas, please click on the button below and make a donation.


Related Hymns and Carols