The Hymns and Carols of Christmas

Exultet coelum laudibus

CCXXXII. De Communi Apostolorum.

A hymn used on the feast-days of Apostles

Source: Hermann Adalbert. Daniel, Thesaurus Hymnologicus. Volume 1 of 5. (Halis: Sumptibus Eduardi Anton, 1846), #232, p. 247.

Exultet coelum laudibus,
Resultet terra gaudiis,
Apostolorum gloriam
Sacra canunt sollemnia.

Wos saecli iusti iudices 6
Et vera mundi lumina
Votis precamur cordium:
Audite preces supplicum.

Qui coelum verbo clauditis
Serasque eius solvitis, 10
Nos a peccatis omnibus
Solvite iussu, quaesumus.

Quorum praecepto subditur
Salus et languor omniuin ,
Sanate aegros moribus 15
Nos reddentes virtutibus.

Ut quum iudex advenerit
Christus in fine saeculi ,
Nos sempiterni gaudii
Faciat esse compotes. 20

Print Page Return Home Page Close Window

If you would like to help support Hymns and Carols of Christmas, please click on the button below and make a donation.


Related Hymns and Carols