The Hymns and Carols of Christmas

Conditor alme siderum

For Advent during Vespers

Words: Anonymous 7th Century Latin Hymn, “Ambrosian”
From the Sarum Breviary, 1882
See Conditor alme siderum, the main page for this family of hymns.

Source: F. Procter and C. Wordsworth, Brevarium ad usum insignis ecclesiae Sarum (Almae Matris Aademiae, 1882), Pages v-vi.

Conditor alme siderum :
Æterna Lux credentium,
Christe Redemptor omnium
Exaudi preces supplicum.

Qui, condolens interitu
Mortis periri seculum:
Salvasti mundum languidum:
Donans reis remedium.

Vergente mundi vespere
Uti sposur de thalamo
Egressus honestissima
Virginis Matris clausula.

Cujus forti potentiæ
Genu curvantur omnia
Cælestia, terrestria,
Fatentur nutu subdita.

Te deprecamur Agie,
Venture Judex seculi,
Conserva nos in tempore
Hostis a telo perfidi.

Laus honor virtus gloria
Deo Patri et Filio
Sancto simul paraclito
In sempiterna secula.

Amen.

Print Page Return Home Page Close Window