The Hymns and Carols of Christmas

Christe redemptor gentium

For Christmas

Words: A later adaptation of Christe, Redemptor Omnium, an Ambrosian Hymn for Vespers and Matins on Christmas Day, 6th cent.

Source: Hermann Adalbert Daniel, Thesaurus Hymnologicus.  Volume 1. (Hallis: Sumptius Eduardi Anton, 1841), pp. 78-79.

Christe redemptor gentium,
De patre patris unice,
Solus ante principium
Natus ineffabiliter.

Tu lumen, tu splendor patris,
Tu spes perennis omnium,
Intende quas fundunt preces
Tui per orbem famuli.

Memento salutis auctor
Quod nostri quondam corporis
Ex illibata virgine
Nascendo formam sumpseris.

Sic praesens testatur dies
Currens per anni circulum
Quod solus a sede patris
Munci salus adveneris.

Hunc coelum, terra, hunc mare,
Hunc omne quod in eis est,
Auctorem adventus tui
Laudans exultet cantico.

Nos quoque qui sancto tuo
Redempti sumus sanguine
Ob diem natalis tui
Hymnum novum concinimus.

Print Page Return Home Page Close Window

If you would like to help support Hymns and Carols of Christmas, please click on the button below and make a donation.


Related Hymns and Carols