The Hymns and Carols of Christmas

Bonum vinum cum sapore

Source: Thomas Wright, Songs and Carols Now First Printed, From a Manuscript of the Fifteenth Century (London: The Percy Society, 1847), Song #2, printed verbatim from a manuscript probably owned by a professional musician, and apparently written in the latter half of the fifteenth century, circa 1471-1485.

 

Semper vivit misere, qui non habet solvere.

Bonum vinum cum sapore
Bybit abbas cum priore;
Sed conventus de pejore
    Semper solet bibere.

Bonum vinum in taberna,
Ubi vina sunt valarna,
Ubi nummus est pincerna,
    Ibi prodest bibere.

Dum vadis ad bibendum,
Te festina ad videndum
Quantum habes ad solvendum,
    Antequam vis bibere.

Sis amicus mulieris,
Et amorem ejus queris,
Stabis foras, Misereris,
    Dum non habes solvere.

Dum burse sunt implete,
Sicut hospes hic manete
Panem, potum hic habete,
    Et omnia pacifice.

Dum burse sunt inanes,
Latrat hospes velut canes,
Dicet hospes, Cur hic manes,
    Dum non habes solvere?

Dum cares querens victum,
Tune tuum scies delictum;
Quis tibi dabit vestitum?
    Nullus vult te tegere.

Et tunc dicet totus musdus,
Tu fuisti vacabundus,
Inonestusque jocundus,
    Bonis volens credere.

Ergo Deum deprecare,
Ut te possis sperare,
Et secum celo regnare,
    Ibi non debes luere.


Editor's Note: This hymn is also found in the Glogauer Liederbuch, a German manuscript song collection of c.1480, the first to be written out in part books.

Print Page Return Home Page Close Window

If you would like to help support Hymns and Carols of Christmas, please click on the button below and make a donation.


Related Hymns and Carols