The Hymns and Carols of Christmas

A solis ortus cardine

For the Purification Of Mary, Feb. 2
In hypapanti, sive in purificatione s. Mariae, et omnibus eius festivitatibus

Words: A Solis Ortus Cardine-Purification
Altered from A Solis Ortus Cardine,
with notes
Derived from
Paean Alphabeticus de Christo, with notes, by Caelius Sedulius, 5th Century
Translation by William J. Copeland, From Where The Rising Sun Goes Forth

Music: Not Stated

Source: Philipp Wackernagel, ed., Das Deutsche Kirchenlied von der ästesten Beit bis zu Unfang des XVII. Jahrhunderts. Volume 1 of 5. (Leipzig, Drud und Berlag von B. G. Leubner, 1864), #52, "In hypapanti, sive in purificatione s. Mariae, et omnibus eius festivitatibus," pp. 47-48.

1. A solis ortus cardine
ad usque terrae limitem
Christum canamus principem
natum Marię virginis.

2. Gaudete quicquid gentium
Judaea, Roma et Graecia,
Aegypte, Thrax, Persa, Scythia,
res unus omnes possidet.

3. Laudate vestrum principem,
omnes beati ac perditi,
Vivi imbecilli ac mortui,
iam nemo post haec mortuus.

4. Fit porta Christi pervia
reserta plena gratia,
Transitque rex et permanet
clausa ut suit per saecula.

5. Genus superni numinis
processit aula virginis,
Sponsus, redemptor, conditor
suae gigas ecclesię.

6. Honor matris et gaudium
immensa spes credentium,
Per atra mortis pocula
resolvit nostra crimea.

7. Lapis de monte veniens,
mundumque replens gratia,
Quem non pręcisum manibus
vates vetusti nunciant.

8. Qui verbum caro factus est
praeconio angelico,
De claustris virginalibus
virginis virgo natus est.

9. Rorem dederunt ęthera
nubesque iustum fuderunt,
Patens excepit dominum
terra salutem generans.

10. Mirabilis conceptio
Christum protulit sobolem
Ut virgo partum funderet,
Post partum virgo sisteret.

11. Exultet omnis anima,
nunc redemptorem gentium
Mundi venisse dominum,
redimere quos condidit.

12. Creator cuncti generis,
orbis quem totus non capit.
In tua, sancta genitrix,
sese reclausit viscera.

13. Quem pater ante tempora
deus deumque genuit,
Matris almę virginitas
cum tempore partum edidit.

14. Tollens cuncta facinora
et donans sancta munera,
Augmentum lucis adferens,
tenebris damnum inferens.

15. Deo patri sit gloria
eiusque soli filio
Cum spiritu paraclito
in sempiterna saecula.

Editor's Note:

In Julian's Dictionary of Hymnology, it is written that this is an altered version of A Solis Ortus Cardine, a Latin hymn concerning the Purification of Mary, the feast day of which is February 2.

Print Page Return Home Page Close Window