The Hymns and Carols of Christmas

A solis ortus cardine

Hymnus de nativitate domini

For Christmas

Words: A Solis Ortus Cardine, with notes, Derived from Paean Alphabeticus de Christo, with notes, by Caelius Sedulius, 5th Century

Source: Philipp Wackernagel, ed., Das Deutsche Kirchenlied von der ästesten Beit bis zu Unfang des XVII. Jahrhunderts. Volume 1 of 5. (Leipzig, Drud und Berlag von B. G. Leubner, 1864), pp. 48-49.

53. Hymnus de nativitate domini.

1 A solis ortus cardine
ad usque terrae limitem
Christum canamus principem
natum Marię virginis.

2 Creator cunci generis
orbis quem totus non capit,
in tua, sancta genitrix
sese reclusit viscera.

3 Exulet omnis anima
nunc redemptorem gentium
Munci venisse dominum,
redimere quos condidit.

4 Fit porta Christi pervia
reserta plena gratia,
Transitque rex et permanet
clausa ut suit per saecula.

5 Genus superni nuiminis
processit aula virginis,
Sponsus, redemptor, conditor
suae gigas ecclesię.

6 Honor matris et gaudium
immensa spes credentium,
Per atra mortis pocula
resolvit nostra crimea.

7 Iudę, Roma et Graecia
Aegypte, Thrax, Persa, Scytha,
Gaudete quicquid gentium
rex unus omnes possidet.

8 Lapis de monte veniens,
mundumque replens gratia,
Quem non pręcisum manibus
vates vetusti nunciant.

9 Mirabilis conceptio
Christum protulit sobolem
Ut virgo partum funderet,
Post partum virgo sisteret.

10 Omnes beati ac perditi
Laudate vestrum principem,
Vivi, imbecilli ac mortui,
iam nemo post hęc mortuus.

11 Pręconio angelico
qui verbum caro factum est,
De claustris virginalibus
virginis virgo natus est.

12 Quem pater ante tempora
deus deumque genuit,
Matris almę virginitas
cum tempore partum edidit.

13 Rorem dederunt ęthera
nubesque iustum fuderunt,
Patens excepit dominum
terra salutem generans.

14 Tollens cuncta facinora
et donans sancta munera,
Augmentum lucis afferens,
tenebris damnum inferens.

Print Page Return Home Page Close Window

If you would like to help support Hymns and Carols of Christmas, please click on the button below and make a donation.


Related Hymns and Carols