The Hymns and Carols of Christmas

Radix Iesse flóruit

For the Officium lectionis on the Sollemnitas Sanctæ Dei Genetricis Mariæ (1 ianuarii)

Source: Liturgia Horarum (The Liturgy of the Hours)

HYMNUS

1 Radix Iesse flóruit
et virga fructum édidit;
fecúnda partum prótulit
et virgo mater pérmanet.

2 Præsépe poni pértulit
qui lucis auctor éxstitit;
cum Patre cælos cóndidit,
sub matre pannos índuit.

3 Legem dedit qui sæculo,
cuius decem præcépta sunt,
dignándo factus est homo
sub legis esse vínculo.

4 Iam lux salúsque náscitur,
nox díffugit, mors víncitur;
veníte, gentes, crédite:
Deum María prótulit.

5 Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sæcula. Amen.

Print Page Return Home Page Close Window

If you would like to help support Hymns and Carols of Christmas, please click on the button below and make a donation.


Related Hymns and Carols