The Hymns and Carols of Christmas

Dies est lętitię

For Christmas

Words and Music: Latin Christmas Carol
Compare:
Dies est lętitię from J. H. Hopkins, ed., Great Hymns of the Church Compiled by the Late Right Reverend John Freeman Young, with sheet music and notes.

Source: Richard R. Terry, Old Christmas Carols. Part One. (London: Burns, Oates & Washbourne Ltd., n.d., ca. 1923), Carol #34, pp. 46-47.

1. Dies est lętitię in ortu regali,
Nam processit hodie de ventre virginali
Peur admirabilis, totus delectabilis
    In humanitate,
Qui inęstimabilis, est et ineffabilis
   
In divinitate.

2. Orto Dei filio virgine de pura,
Ut rosa de lilio, stupescit natura,
Quem parit juvencula, natum ante secula
    Creatorem rerum,
Quod uber muniditię, dat lac pudicitię
   
Antiquo dierum.

?? Formatting ??
3. Mater haec est filia, pater nic est natus,
Quis audivit talia, Deus homo natus,
Servus est et dominus, qui ubique cominus
nescit comprehendi,
Praesens est et eminus.

4. In obscuro nascitur, illustrator solis,
Stabulo reponitur, princeps terrae molis.
Fasciatur dextera quae affixit sidera,
    Et coelos ascendit,
Concrepat vagitibus, qui tonat in nubibus,
   
Ac fulgur accendit.

5. Angelus pastoribus, juxta suum gregem,
Nocte vigilautibus, natum coeli regem,
Nunciat cum gaudio, jacentem in praesepio,
    Infantem pannosum,
Angelorum Dominum, et prae natis hominum
   
Forma speciosum.

6. Ut vitrum non laeditur, sole penetrante,
Sic illaesa creditur, post partum et ante;
Felix haec puerpera cujus casta viscera
    Deum genuerunt,
Et beata ubera in aetati tenera
   
Christum lactaverunt.

7. Mundus dum describitur, virgo praegnans ibat
In Bethlem dum nascitur puer qui nos cibat,
In coelorum curia canebatur gloria
    Novae dignitatis.
Deus in sublimibus det pacem hominibus
   
Bonae voluntatis.

8. Christe qui nos propriis manibus fecisti,
Et pro nobis omnibus nasci voluisti,
Te devote petimus, laxa quod peccavimus,
    Ne nos interire
Post mortem nos miseros, ne simul ad inleros
   
Patiaris ire.

Sheet Music from Richard R. Terry, Old Christmas Carols. Part One. (London: Burns, Oates & Washbourne Ltd., n.d., ca. 1923), Carol #34, pp. 46-47.

Editor's Note:

This is vvirtually identical to the version found in Gustaf Edvard (G. E.) Klemming, ed., Piae Cantiones - S. Trinitas. Iesus Christus. S. Spiritus. S. Maria. (Holmiae [Stockholm]: P. A. Norstedt & Filii, 1886), pp. 19-22.

Also found in Terry, Two Hundred Folk Carols: Christian Folk, Day Of Joy

Also found in Hopkins, Great Hymns Of The Church:  Dies est lętitię

By way of comparison, here are the first 4 lines from Two Hundred Folk Carols:

1. Dies est lętitię in ortu regali,

2. Orto Dei filio virgine de pura,

3. In obscuro nascitur, illustrator solis,

4. Ut vitrum non lęditur, sole penetrante,

Print Page Return Home Page Close Window

If you would like to help support Hymns and Carols of Christmas, please click on the button below and make a donation.


Related Hymns and Carols